VARIA

VARIA
I.
VARIA
Strab. Plin. l. 3. c. 3. Ptolem. Varea, teste Stephanô Garibaeo, oppidum Hispaniae Tarraconensis, ad iberum fluvium, ubi is incipit navigari, quasi 2. mill. pass. a fluvio distans, apud Logronium; sed teste Morali est ipsum Logronno, urbs in confinio Castellae veteris et Navarrae, ad Iberum: quod potius Varia nova dici debet, Varia vero vetus Varea nunc pagus.
II.
VARIA
in Glossis ποικίλη, πάρδαλις. Nempe pardi sive παρδάλεις pellem caeruleam fulvis oculis variatam gestabant, unde virides pardi Claudiano, i. e. caerulei, ubi de leopardis loquens, v. 303. Consulat. Mallii ait,
———— cum forte leaenae
Nobiliorem uterum viridies corrupit adulter.
Atque hi mares erant, ut plerisque visum. Plin. l. 8. c. 17. Nunc varias et pardos, qui mares sunt, appellant. Qui κατ᾿ ἐξοχην` sic dicti, quod feminis pulchriores sint et coloribus variati magis.
Sic et Hebr nemer, i. e. varius, a maculis pardus dictus est. Nec desunt, quibus inusitatum πάρδος, apud Aristophanis Scholiastem, videtur alludere ad pardes Hebraeorum, i. e, hortus, quia, ut hortus floribus, ita maculis variatur pardi pellis. Eaque ipsa de causa, quaecumque animalia varia sunt, cum pardo conferuntur, ut de chamaeleonte videre est, apud Aristotelem, Histor. l. 2. c. 11. de chao, apud Plinium, l. d. c. 19. de equis Oryngibus, apud Oppian. Cynegetic. l. 1. de gryphibus, apud Pausan. in Arcadicis etc. Ipsa Africa, quia κατάςτικτός ἐςτι ταὶς ὀικησεσι περιεχομέναις ἐρήμῳ καὶ ἀνύδρῳ γῇ, interpuncta est habitationibus, quae terrâ desertâ et inaquosâ ambituntur, pardo assimilatur, apud Strabonem, l. 2. Et Cicero huc alludens in Somnio Scip. c. 6. Vides, inquit habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas. Primus autem Varias, et quidem centum quinquaginta universas, Aedilitate suâ, Scaurus misit, Pompeius postea M. quadringentas decem, Divus quadringentas viginti, Plin. c. 17. lib. cit. Quod ideo notatum, quia magis id magnificum, quam si totidem feminae, i. e. pantherae, unâ missione essent editae. Sed et alias silvestrium huiusmodi animalium missio per sexus discreta fiebat, ut videre est apud Salmas. ad Solin. ubi plura hanc in rem, p. 213. ut et apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 7. nec non supra ubi de Panthera, et Pardo. Uti vero variae nomine pardus veniebat, sic et equi, qui Zachar. c. 6. v. 3. 6. berudim, i. e. καλαζούμενοι, grandinati dicuntur, quod maculis albis grandinis instar respersi essent, Hesychio modo ψαροὶ, modo ποικίλοι, i. e. varii, vocantur; quorum illud a ψὰρ, sturnus est, quam avem esse variam nemo nescit. Unde λοευκόψαροι, quasi subvarii, Celtiberorum equi dicuntur Straboni, l. 3. et asini ii, quorum color ex candido in cinereum vergit, Absyrto, c. 14. Romani guttatos et scutulatos vocant, quas voces vide supra, et plura de hoc equorum colore, apud praefatum bochartum, ubi supra l. 2. c. 7. Addam saltem, Varii nomen his equis mansisse apud citerioris quoque aevi Scriptores, Ugutionem, Palladium de Agricultura, in Martio, c. 13. in Gessis Consulum Andegav. alibi, unde Gallicum vair, seu vairon, apud Auctores laudatos Car. du Fresne, Glossar. Imo et hircos Iacobi maculosos berudim, i. e. varios, Moses Genes. c. 31. v. 10. 12. dicit etc. Vide quoque hîc passim, vocibus Farius, Ferrandus, Vares. Inde variare apud Latinos, ποικίλλειν apud Graecos, de Plumariis ac Polymitariis, de quorum artificio supra diximus: uti de variis vestibus, infra quaedam dicemus, ubi de Versicoloribus vestibus.
III.
VARIA
mater Semiamirae, e qua Heliogabalus, et Mammaeae, e qua Alexander Severus Imperatores geniti, apud Capitolin. in Macrino, c. 9. quae alias, et quidem in nummis semper IULIA MAESA, cum titulo AUG. Cur eam Variam vocet Capitolinus, in obscuro est: id clarius, cur nepos eius Heliogabalus Varii tulerit nomen; quoniam videl. mater eius nupserat Οὑαρίῳ Μαρκέλλῳ Σύρῳἀνδρι, Vario Marcello Syro, ut legas apud Dionem. Unde Varianae Thermae in Inscr. multum memoratae. Vide Casaubon. ad Lamprid. Heliogabalo, c. 1. et Variani Horti, apud Vopisc. Aureliano, c. 1. ubi Salmas. vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Varia — fue una antigua ciudad romana que se hallaba en los confines del territorio de los ecuos. Los restos de esta ciudad se encuentran en el municipio de Vicovaro perteneciente a la provincia de Roma a 45 km de la ciudad de Roma con una población de 4 …   Wikipedia Español

  • varia — [ varja ] n. m. pl. • 1872; mot lat. « choses variées » ♦ Didact. Recueil d œuvres variées. ● varia nom masculin pluriel (latin varia, choses diverses) Littéraire. Collection de livres divers, recueil d articles variés. Article portant sur des… …   Encyclopédie Universelle

  • Varia — may refer to: * Varia (Xena), a character on Xena: Warrior Princess * Varia Suit, an armor expansion in the Metroid video game series * Vicovaro or Varia, a town in Italy * The Varia, a fictional assassination squad serving the Vongola Family in… …   Wikipedia

  • Varia — ist in wissenschaftlichen Texten eine Bezeichnung für vermischte, ergänzende Information, siehe dazu auch Trivia die neugriechische Bezeichnung für ein diakritisches Zeichen, siehe Gravis (Typografie) der Name der römischen gens Varia, siehe… …   Deutsch Wikipedia

  • Varĭa [2] — Varĭa, 1) (Varīa), Stadt im Lande der Verones im Tarraconensischen Spanien, am Iberus; jetzt Varea; 2) (Valeria), Flecken im Sabinerlande am Anio u. an der nach ihr benannten Via Valeria, unweit Tibur; in der Nähe von V. lag das Landgut des… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • varia — лат. (вариа) разное. Толковый словарь иностранных слов Л. П. Крысина. М: Русский язык, 1998 …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Varĭa [1] — Varĭa (lat.), s.u. Varius …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Varĭa — (lat.), vermischte Sachen, Allerlei …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Varia — Varĭa (lat.), vermischte Sachen, Allerlei …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Varia — Varia, lat., Verschiedenes, Allerlei; v.bel, veränderlich; V. nten, lat. v. e lectiones, varietates lectionis, verschiedene Lesarten eines schriftstellerischen Textes …   Herders Conversations-Lexikon

  • Varia — Varia(Pl):⇨Allerlei …   Das Wörterbuch der Synonyme

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”